Nicetas amicis sodalibusque Palaestrae philolalisque s. p. d.,
Paucos abhinc dies interrogatus sum, quonam modo, nisi in scholis, loquella Latina expedita et prompta et iuncturis bellis tincta exerceri queat? Numquid nobismet ipsis speculo astantes, quasi essemus mente capti, loquamur? — Plures sane inveni viae rationesque possunt, uni hominum cuique magis minusve accomodatae, quarum saltem unam aperiendam vobis ratus sum, neque hanc omnino novam aut umquam antea ineditam, quae mihi tamen quum factu cotidie simplicissima, tum etiam aptissima efficacitati videtur.
Auscultantes igitur quodlibet acroama, textu ab oculis seposito, presso pede recitantem non modo auribus, sed voce quoque assequi conamini; non integras sententias periodosque (quippe quae pingues et mehercule Ciceroniano more prolixae fiant), sed repetitote dicta incissim, particulatim, itidem celeriter, ne vacillando progrediamini, verum autem firme passum incedendo. (Nisi liquet ex his, quo tendam, venite auditum proximo Veneris die hora 17:00 temporis Moscoviae congregationem nostram, in qua palam facturus, quod hucusque exposui, sum).
Em vobis quaedam acroamata, si vos:
1. tirones estis:
https://youtube.com/playlist?list=PLE0lI47SFPGvPVJ_fcBUZtdkYPq8_6K7_&si=h24a8DVXhqqkoQxF2. sin autem Latinitate provecti, illuc se versamini:
https://dcc.dickinson.edu/view-audio3. si, quo ipse potissimum delector, sciscitari vultis:
https://latinitium.com/latin-audio-archivePraeterea si alia acroamata conperta habetis, partiamini infra!
Date operam ut valeatis,
Nicetas.